- ATABYRIUS
- ATABYRIUSStrab. l. 14. ubi de Rhodo: Εἶθ᾿ ὀ Ατάβυρις ὄρος τῶ ενταῦθα ὑψηλότατον, εν ᾧ ἱερὸν Διὸς Α᾿ταβυρίου. Rhianus apud Steph. Α᾿τάβυρον ὄρος Π῾όδου, etc. ἐξ οὗ καὶ Α᾿ταβύριος Ζεύς. Apollodorus, de Althemene: Προτίχει τινὶ τόπῳ τῆς Π῾όδου, etc. ἀναβὰς δὲ ἐπὶ τὸ Α᾿ταβύριον καλούμενον ὄρος ἐθεάσατο τὰς περιξνήσους. Diodor. Sic. l. 5. Ε᾿πὶ δ᾿ ὄρους Α᾿ταμυρίου (lege Α᾿ταβύρου) Διὸς ἱερὸν ἱδρύσατο τȏυ προσαγορευμένου. Α᾿ταμνρίου (lege Α᾿ταβυρίου) Pindar. Olymp. 7. Ω᾿ Ζεῦ πάτερ νώτοισιν Α᾿ταβυρίου μεδέων. Ubi Scholiastes, Ε᾿πάνω τȏυ ὄρους ἵδρυται ὁ Ζεὺς Iuppiter, i. e. Iovis templum. Et paulo post, Εἰσὶ δὲ χαλκαὶ βόες εν αὐτῷ, αἵτινες ὅταν μέλλει ἄτοπόν τι γενέςθαι, μυκῶνται. Quod ipsum habet Tzetzes, Chil. 5. Hist. 138. Phoenicia haec est fabula, cuius mens est: In eo templo fuisse augures, qui imminentia mala praemonebant. Phoenicibus seil. Gap desc: Hebrew voces ambiguae sunt, quibus et doctor augur significatur, et bos ex aere. Quod posterius ideo amplexi sunt fabularum architecti, quia παραδοξότερον. Ab hoc monte insula dicta Atabyria, Hesych. Α᾿ταβυρία ἡ ὀγδόος πάλαι, reseribe ἡ Π῾όδος Plin. l. 5. c. 31. Vocitata est antea Ophiusa, Asteria, etc. Atabyria ab Rege. Imo a monte, quem diximus, qui Phoenicibus erat Thabor; unde est, quod in Appiani Mithridatreis sine α. legitur Ταβυρίου Διὸς ἱερὸν. Eiusdem nominis montem, et oppidum in Phoenice, ex S. Scriptura notissimum, Iosephus, Aquila, Symmachus Itabyrium nominant, et Polybius Α᾿ταβύριον, l. 5. Fuit et in Sicilia, eirca Agrigentum, Polybiô teste, l. 9. ἱερὸν Διὸς Α᾿ταβυρίου, καθάπερ καὶ παρα Π῾οδίοις. Nempe ad montem cognominem, de quo Pindari Scholiastes, et Steph. ex Timaeo. Ε᾿ςτὶ καὶ Σικελίας Α᾿ταβύριον Sed eam Siciliae partem Punicis nominibus scatere, nihil mirum est, cum illam Poeni diu tenuerint. De cetero, quid vel Tabor, vel Atabyrion significet non usquequaque constat, nisi quod Hesych. Α᾿ταβύριον interpretatur ὄρος, ἔθα θηρία συνάγονται; neque fortasse id male, cum Thabor ad Gap desc: Hebrew, vel Gap desc: Hebrew alludat. Syri sic vocant locum incultum feris pascendis distinatum, Daniel. c. 2. v. 38. Bochart. Chanaan. l. 1. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.